- ASIA Major
- ASIA Majoruna ex tribus orbis partibus veteribus cognitis, reliquas duas simul acceptas magnitudine superans, in ortum maxime extensa, Indicô, Eoô, et Scythicô Oceanô, perfusa; ab Europa ad occidentem Tanai fluv. mari Euxinô, et Aegaeô separata, ab Africa Nilô fluv. Plinio, l. 5. c. 9. sed Arabicô sinu Ptolemaeo divisa. Ab Asia femina, teste Isidorô, l. 14. etymol. filia Oceani et Thetyos, uxore Iapeti, vel ab Asio quodam, filio Cotyos, nepote Manei Lydi, Herodot. Musâ 4. nomen habet. Becmanno autem, Asia dicitut ab esh, i. e. ignis, quasi Eshia, h. e. ignis Domini, quem in Persia, aliisque Asiae oris sacrum coluerunt. Herodot. modo laudatus in Melpam. etiam ad uxorem Promethei refert: Η῾ δὲ Α᾿σίη λ᾿πὸ τῆς Προμηθέως γυναικὸς τὴν ἐπωνυμίην ἔχει. Verum res eôdem redit, si expendatur fabula de igniculo, quemcaelo Prometheus surripuisse dicitur. Bochart. autem l. 4. Phaleg c. 33. a Phoenicio asi deducit, quod non solum dimidium, sed medium sonat, sic Gap desc: Hebrew est μεσουράνημα, Ios. c. 10. v. 13. Gap desc: Hebrew μεσονύκτιον Iudic. c. 16. v. 3. Itaque asia, i. e. media coepit vocari Asiae pars illa, quae media est inter Africam et Europam, quam Asiam minorem vulgo dicunt. De qua Plin. Praefat. l. 3. Hinc (i. e. a Gadibus) intranti dextrâ Asrica est, laevâ Europa; inter has Asia est. Mela l. 1. c. 2. Media nostris aequoribus excipitur. Sed et aliô respectu Asiam cum Europa et Libya conferens Eustath. illam aslerit μέσην ἀμφοῖν ἔχειν διάθεσιν. Videsis locum in Dionys. post. v. 270. Continebat, secundum Veteres Sarmatiam, Sericam et Scythicam, Asiaticam Gedrosiam, Caramaniam, Drangianam, Arachosiam, Sogdianam, Bactrianam, Hircaniam, Margianam, Parthiam, Persiam, Susianam, Mediam, Albaniam, Iberiam, Colchidem, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, Arabiam, Syriam, Palaestinam, Phoeniciam, Cappadociam, Ciliciam, Galatiam, Pontum, Bithyniam, Lyciam, Pamphyliam, Cyprum. Dividitur haec Asia hodie in sex partes. Prima paret Magno Duci Moscoviae. Secunda Magno Chamo Tartarorum Imperatori. Tertiam partem Turcae occupant; Quartam Persae; Quintam Indi, Sectam Sinenses. Nic. Lloydius.Asiae Magnae regiones:Albania. Arabia deserta. Arabia felix. Arabia petrea. Aria. Armenia maior. Asia minor. Assyria. Babylonia. Bactriana. Carmania. Carmania deserta. Colchis. Drangiana. Elymais, reg. Persidis. Gedrosia. Hyrcania. Iberia, India citerior. India ulterior. Margiana. Media. Mesopotamia. Nabathaea, regio Arabiae. Osthoene, regio Mesopotamiae. Palaestina. Paropamisus. Parthia. Persia. Phoenicia. Sacae. Sarmatia. Scythia intra Imaum. Scythia extra Imaum. Serica. Sogdiana. Sinae. Susiana. Syria.Asiae Magnae regiones ex orine mare attingentes:Asia minor. Syria. Palaestina. Aegyptus. Arabia triplex. Babylonia. Susiana. Persis. Carminia. Gedrosia. India citerior. India ulterior. Sinae. Serica. Scythia borealis. Sarmatia.Ad mare Hyrcanum:Colchis. Albania. Media. Hyrcania. Margiana. Sogdiana.Interiores:Iberia. Armenia maior. Mesopotamia. Aslyria. Parthia. Aria. Carmania deserta. Drangiana. Arachosia. Paropamisus. Bactrlana. Sacae. Scythia inter Imaum. Scythia extra Imaum. Baudrando nobilissima mundi portio censetur multis de cuasis et a Gallis Asie, ab Hispanis et Italis Asia dicitur. Tribus partibus percingitur vastissimô Oceanô, qui ab Oriente vocatur Orientalis seu Eous, a Meridie Indicus, et a Septentrione Scythicus seu Tartaricus; ab Occidua autem parte habet sinum Arabicum, seu mare Rubrum, Isthmum inter Arabicum sinum et mare Internum, atque inde maria Phoenicium et Aegaeum, propontidem, Pontum Euxinum, Moeotidem paludem, et fluvios Tanaim, Rham, et Obium. Non separatur autem ab Africa Nilô fluviô, quia Aegyptus est in Africa. Asiam ipsam Tatus mons mediam quodammodo cinguli in morem dividit, ab Occidente in Orientem longissimô tractu excurrens. Duplicem olim Asiam Veteres fecerunt, alteram scilicet Maiorem, quae trium orbis partium tunc cognitarum una fuit, alteram vero, quam Asiam propriam seu Minorem dixêre; estque illius pars seu provincia. Strabo Asiam in quinque portiones dividit. Ptolemaeus in 47. regiones ac provincias distribuit. Hisce temporibus dividitur a plurimis in septem amplissimas partes, sunt autem Turcica ditio in Asia, Arabia, Persia, Tartaria, Sinarum regio seu China, India, et Insulae, sub quibus multae aliae regiones continentur.Asiae partes nunc sunt,Arabia, l'Arabie, quae triplex est. Armenia, seu Turcomania, la Turcomanie. Asia minor, l'Anatolie. Bornei insula, l'Isle de Borneo. Cataia, le Catay. Ceylani insula, l'Iste de Cylan, quae alias Taprobana. Comania, les Circassiens.Cyprus insula, l'Iste de Cypre. Diarbeca, le Diarbeck, alias Mesopotamia. Georgia, la Georgie. Iaponiae insulae, le Iapon. Iava insula, l'Iste de Iava. India, l'Indi, quae in tres partes dividi potest, nempe in Indiam propriam, seu Imperium magni Mogolis, l'Indostan, Indiam extra Gangem, la Presqu'iste de l'Inde dela le Gange, et Indiam intra Gangem, la presqu'iste de l'Inde deca le Gange. Maldivae insulae, les Maldives. Moluccae insulae, les Isles Moluques, cum aliis in Oceano Indico sparsis. Persia, la Perse. Philippinae insulae, les Isles Philippines. Sinarum Regio, la Chine. Syria, la Sourie, sub qua Terra sancta comprehenditur. Sumatra insula, l'Isle de Sumatra. Tartaria deserta, la Tartarie deserte, quae pars est maguae Tartariae, alias Scythia intra Imaum. Tartaria vera, quae et vetus et magna, la uraye ou la grande Tartarie. Turchestania, sen Thibeti regnum, le Turquestan, seu le Tobbat, et le Thibet, alias Scythia extra Imaum. Zagathia Mauralnaria, le Zagathay, seu le Mauralnaher.Urbes Asiae nunc celebres:Adenum, Aden. Agra, Agra. Aleppum, Alcp. Amedebatum, Amedewat. Armuzia, Ormus. Aspahamum, Hispaham. Bagdatum, Bagadet. Balsera, Balsora. Bantamum, Bantam. Batavia, Batavia. Bengala, Bengala. Borneum, borneo. Calecutum, Calicut. Cambaia, Cambaie. Candea, Candy. Cantanum, Cantaon. Casbinum, Casbin. Damascus, Damas. Goa, Goa. Hierusalem, Hierusalem. Macaum, Macao. Malaca, Malaca. Manilla, Manilha. Mataranum, Mataran. Meacum, Meaco. Meca, la Mecque. Manquinum, Nanquin. Odiaa seu Siamum, Odiaa et Siam. Pequinum, Pequin. Prusa, Burse. Samarcanda, Samarcand. Smirna, Smirne. Surata, Surrate. Tabrisium, Tauris. Trapezus, Trebizonde.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.